

Epistola ad Ephesios*
Caput 1: Versus 20
Suscitans illum,etc. Exemplum autem gloriae sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est.Ad dexteram suam.Dextera est beatitudo aeterna, quae sanctis datur: sinistra est miseria, quae impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.